- STARENBERG melius STAHRENBERG
- STARENBERG, melius STAHRENBERGnomen Familiae in Germania illustris, cuius originem referunt ad Vinulphum Styriae Praefectum, circa A. C. 408. Ex hoc enim deducunt Albertum et Ottocarum, primos auctoritate Pipini Regis Styriae Marchiones, conditores Monasterii Tegernseensis, et demum in eo Monachos: ex Ottocaro autem Ottocarum VI. primum Comitem Styriae, patremque inter alios Ottocari, Alberti seu Alberonis et Bernardi. Quorum primi progenies defecit in pronepote Ottocaro X. vel XI. Marchione, ac deinceps Duce Styriae, qui moriens A. C. 1192. Leopoldum Austriae Marchionem heredem scripsit. Alberonis pronepos Gundaccarus arcem condidit Stahrenberg A. C. 1176. ac filios suscepit Gun daccarum et Dietmarum: a quorum priore Domini de Stahrenberg descendunt, in plures saepe lineas divisi. Inprimis Gundaccarus istius nepos, cum Rudigerum et Gundardum genuislet, duplicem posteritatem habuit; sed quae ab hoc prosata est, defecit iterum. Denuo aliquot linearum parens fuit Rudigeri abnepos Erasmus, qui decessit A. C. 1560. Ditmarum quod concernit, is Losenstemos Dominos prosevit, nunc aeque, ac priori lineae contigit, Comitum titulô insignitos. Tertius Ottocari VI. fil. Bernardus, filium habuit Gundaccarum Du. de Perneck, reliquorum de Perneck, Graecio et Ensthal satorem (cuius posteritas mascula inm Wilhelmo; alter sexus in Ursula virgine disiit A. C. 1547.) atque Ottonem Dn. de Hohenberg: cuius posteri nomen idem propagârunt, donec Erasmus ultimus clauderet familiam, filiâ Annâ tantum relictâ, quae Roggendorfio nupsit. Ad Erasmum ut redeam A. C. 1560. defunctum, fuit is Bartholomaei Liberi Baronis de Stabrenberg fil. et ex Anna Comite Schaumburgia genuit inter alios Rudigerum Comitem de Stahrenberg, defunctum A. C. 1586. Hôc et Helenâ Zackinde Fridau genitus Paulus Iacobus, suscepit, ex Dorothea Barone de Thannhausen, Euphemiam (natam 1608.) rudigerum (natum 1609.) Matthiam (natum 1611.) Conradum Balchasarum (natum 1612. maritum Annae Elisabetae Comitis Zinzendorfiae) etc. omnes Comites de Stahrenberg. Spenerus Th. Nobil. Eur. Part. 2. in Ind. et Part. 3. p. 68.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.